O tempora, o moresStephanus Bronski, unus ex auctoribus “Bronski Beat” musici gregis, periit

Iacobus Somerville cantor praeclarum plectrocymbalistam interiisse notum fecit

Ex Iacobi Somerville breviloquentis pagina

Stephanus Bronski, cui verum nomen Stephanus Villelmus Forrest, extremum spiritum effudit unum et sexaginta annos natus. Cuius mortem Iacobus Somerville cantor, qui una cum illo eodem ac Laurentio Steinbachek gregem musicum Bronski Beat appellatum anno MCMLXXXIII constituerat, nudius tertius nuntiavit. Stephanus Bronski, qui carmina contra homophobiam composita, sicut exempli gratia Smalltown Boy et Why?, duobus aliis symphoniacis concinuit, activista homosexualis fuit ac personarum LGBT+ iurium defensor.