O tempora, o moresDe Pauli Ginsborg morte

In urbe Florentia clarissimus historiae Italicae scriptor LXXVI annos natus periit

Ex Andreae Mariuzzo breviloquentis pagina

Paulus Antonius Ginsborg, qui, quom ortu Londinensis nationeque Britannus esset, civis Italus multos iam annos factus erat, diem supremum Florentiae, qua in urbe, etiam postquam de Athenaei doctoris munere, ingravescente aetate, nimirum decesserat, libentissime vivebat, heri obivit. Qui clarissimus historiae Italicae scriptor perinsigniumque rerum gestarum monumentorum auctor fuit et coinstitutor motus antiberlusconiani appellati “orbes saltatorii” (vulgo i girotondi), is ad superos evolavit septimum et septuagesimum agens annum. Cuius nomen, statim ut fama de ipsius eius decessu vulgata est, lacrimabundi prosecuti sunt amici, familiares doctique praesertim homines, inter quos Aetium Mauro, Andream Mariuzzo, Claram Beccalossi, Emmanuelem Felice, Marcellum Van Erpen, Ornellam De Zordo, Thomam Montanari memorare oportet.