O tempora, o moresSummi iudices Boreoamericani abortus faciendi ius abrogaverunt

Plerique omnes priorem sententiam, quae Anglice inscribitur "Roe vs Wade", irritam decreverunt

Ex Annae Cardinale breviloquentis pagina

In Foederatis Americae Civitatibus Summus causis dirimendis Concilium constitutionale abortus faciendi ius heri abrogavit. Quod maior iudicum pars censuere, priorem sententiam, quae Anglice inscribitur “Roe vs Wade”, irritam declarantes: de eis sex favens suffragium enim tulere, cum tres reliqui consilio refragarentur. Quod Ioseph Biden, praeses Boreoamericanus, aperte vituperavit, Donaldus Trump, eius decessor, autem collaudavit.