O tempora, o moresNum inanis doctrina, quam Anglice vocant “gender”, Veronae igitur triumphavit?

Damianus Tommasi, mediarum sinistrarum factionum candidatus civiliumque iurium fautor, qui hac de causa omnibus visus est loci episcopi epistula novem diebus ante municipalia comitia data lacessitus esse, civitatis illius rector hesterno die creatus est

Post altera suffragia heri habita Verona ex Friderici Sboarina neofascalis syndici dominatu demum vindicata est. Illum enim, qui urbis praefecturam, extremis partibus dexteris faventibus, iterum petiverat, Damianus Tommasi, magni nominis quondam pedilusor hisque novissimis temporibus societatis factionum moderatarum cum sinistris conflatae candidatus, sane devicit longe plurima ferens puncta. Qui ad socialia et civilia iura provehenda sollertem assidue navavit operam, is vero omnibus visus est novem abhinc dies a Ioseph Zenti, episcopo Veronensi, esse acriter, licet implicite, reprehensus. Quod excellentissimus Ordinarius loci nimirum fecit per litteras de municipalibus comitiis ad parochos suos scriptas, in quibus idem quasi delirans contra inanem doctrinam vel fictam fabulam, quam Anglice vocant gender, eiusque fautores invectus est. At nunc, Damiano Tommasi syndico, hoc tantum, ut Lucas Trentini in Prosopobiblio facete exaravit, possumus dicere: «Veronae Gender vicit»