O tempora, o moresAngelus Guglielmi de vita decessit

Praeclarus diurnarius litteratusque iudex nonaginta tres annos natus periit

Ex Purpurae Marcasciano ratione prosopobiblica

Heri Angelus Guglielmi in Urbe somno consopitus est sempiterno naturae placide reddens debitum. Qui diurnarius, scriptor litteratusque iudex fuit, is amplissimum nomen , tertium rete radiotelevisificum Italicum (siglis RAI3) ab anno MCMLXXXVII usque ad annum MCMXCIV moderans, sane consecutus est. Celeberrimis emissionibus telehoramicis ab earum initio favit, inter quas “Maracanda” (Samarcanda), “Dies in praetura” (Un giorno in pretura), “Televisio puellarum” (La TV delle ragazze), “Quis eum vidit?” (Chi l’ha visto?), “Lubrano me mittit” (Mi manda Lubrano), “Ultimum horae momentum” (Ultimo minuto), “Historiae maledictae” (Storie maledette) vero eminent.