O tempora, o moresSilvio Berlusconi nullus mentiendi modus iam est

Marius Draghi factionis “Vis Italia” praesidi conditorique, qui eum, cum esset defatigatus, administrorum principis munus deposuisse affirmavit, contradixit: «Quod audio – inquit – verum non est»

Die Mercurii Marius Draghi, Consilii administrorum praesidens, a confidentiae questione posita, cum duarum senatores senatricesque partium, quae “Vis Italia” (Italice Forza Italia) et “Societas – Salvini Minister Primarius” (Italice Lega – Salvini Premier) nuncupantur, suffragio abstinuissent, victus de facto abiit. Quamobrem insequenti die summa cum dignitate publico munere se abdicavit. Silvius Berlusconi male praesertim egit: hoc in eo reprehendendum est, quod declaravit, amici fidelissimi personam mentiens, Marium Draghi primarii ministri officium, quia fessus erat, vero deposuisse. Qui Silvio Belusconi, uti Monica Guerzoni in ephemeride “Nuntius Vespertinus” (Italice Corriere della Sera) recte scripsit, aperte contradixit. «Quod audio – inquit – verum non est».