Praeterito die Solis Joni Mitchell, sub quo nomine commenticio, artificum more, sibi adiecto Roberta Ioanna Anderson toto terrarum orbe celeberrima est ac notissima, magna admiratione omnes affecit, qui Neoportensibus Musicae Popularis Festivalibus, vulgo Newport Folk Festival, aderant. Incluta cantrix eademque sive cantus sive carminum auctrix, Branda Carlile suffragante, citharam cum voce movit undeoctogesimum agens annum. Quae vero spectatores commovit flereque coegit: septem anni enim sunt cum ea cerebri aneurysmate correpta est, propter quod tum linguae tum manuum usum diu amiserat. O res mirabilis dictu audituque!
28 Luglio 2022