O tempora, o moresLucas Serianni, Italicae linguae princeps studiosorum, mortem obiit

Inclutus vir ille quattuor et septuaginta annos natus periit

Ex Universitatis Studiorum Senensis pagina breviloquenti

Amarissime flens ingemisco idque toto ex corde doleo quod Lucas Serianni, eximius linguae Italicae peritus, philologus atque in almo Urbis Athenaeo quondam professor, qui Academiam Furfuris et Academiam Lynceorum mirabili sapientia doctisque operibus suis illustravit, post tres agoniae dies, cum Ostiae ab autoraedario nimia velocitate currente percussus esset, de vita heri migravit. Ave aeternumque ave, incomparabilis dilecteque magister mi, cuius memoriam pie inviolateque servabo. Exempli luce tui nos in dies illumina nostrisque cordibus adhuc loquere.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter