O tempora, o moresItalicae Linguae Museum in urbe Florentia apertum est

Darius Franceschini, Culturae provehendae administer, primam instituti nobilissimi partem heri inauguravit

Ex Darii Nardella breviloquentis pagina

Florentiae, in splendida urbe Dantis Aligherii altrice, Museum Nationale Linguae Italicae, quod siglis MUNDI appellatur, demum apertum est. Cuius duo conclavia Darius Franceschini, Culturae provehendae administer, magno cum gaudio, adstante Dario Nardella syndico, hesterno die inauguravit. In illis oecis Musei, quod est situm in quondam monasterio Sanctissimae Conceptionis, pretiosissima monumenta spectanda proponuntur. Quae inter omnia et inscriptio Pompeiana linguae Latinae mutationum testimonium perhibens vulgaresque denuntians sermones et Placitum Capuanum et Bibliothecae Ricardianae codex numero Arabico 1035 notatus, in quo Ioannes Boccaccio Divinam Comoediam sua manu transcripsit, nimirum eminent.