O tempora, o moresPapa Franciscus tres mulieres inter membra Dicasterii pro Episcopis adnumeravit

Romanus Pontifex Raphaelae Petrini et Ivonae Reungoat, quarum utraque vitae consecratae sodalis est, atque Mariae Liae Zervino, christifideli laicae, gravissimum munus detulit

Papa Franciscus tres mulieres, mirabile auditu, Dicasterio pro Episcopis heri adscripsit. Quem in nobilem coetum Romanus Pontifex Raphaelam Petrini, Sororum Franciscanarum ab Eucharistia sodalem atque ab actis Vaticanae Civitatis Praefecturae, Ivonam Reungoat, quondam summam Congregationis Filiarum Mariae Auxiliatricis moderatricem, ac Mariam Liam Zervino, Unionis Mundialis Catholicarum Mulierum Consociatarum (siglis WUCWO-UMOFC) praesidentem, enim cooptavit, gravissimum negotium eis committens ut sacros antistites nominarent eaque omnia agerent, quae ad dioecesium constitutionem, provisionem, suppressionem pertinent.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club