Sabbato vespere, dum Barii, Catinae, Mediolani, Neapoli, Sassari multa centena milia hominum sollemnes pompas, quae Pride Anglico more dicuntur, nimirum agunt, in pulcherrimo Provinciae Senensis oppido Francisca Pascale, praecipua artifex scaenica, ac Paula Turci, cantrix, auctrix musicaque, in civilem unionem ivere. Quas vero Silvius Franceschelli, Ilcinensium civium magister, in Palatio Municipali benigne excepit easque ipsas, albis vestibus culte indutas, inter se legitime riteque coniunxit. Italae Italique, qui duabus mulieribus summa cum benevolentia gratulati sunt, prae multitudine numerari vero non possunt. Ego quoque, quamvis ex omnibus minimus sim, Paulae ac Franciscae laetitia laetor eisque cuncta bona toto corde precor, valde exoptans ut altera alteram semper amet, altera alteri verba Cantici Canticorum (2, 13-14) semper dicat: «Surge, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora».