O tempora, o moresIn primariis Progressistarum comitiis Siciliensibus Catharina Chinnici victoriam reportavit

Popularis Coetus Europaei legata, quae ex Factione Democratica est, Barbaram Floridiam et Claudium Fava magnis suffragiis superavit

In Sicilia primaria mediae sinistrae comitia die Saturni habita sunt, ut suffragii ius habentes candidatum designarent ad supremam Regionis sellam obtinendam. Catharina Chinnici, popularis Coetus Europaei legata, quae ex Factione Democratica est, victrix sane evasit. Quae vero ex sententiis latis quadraginta quinque fere centesimas cepit, alios duos concertatores longe superans: Barbara Floridia, Culturae provehendae ministerii subsecretaria ac Motus V Stellarum sodalis, suffragiorum triginta duas circiter centesimas et Claudius Fava, orator popularis regionalibus legis ferendis, haud multo amplius viginti tres centesimas enim consecuti sunt.