Heri anniversarius recurrit dies, quo LX abhinc annis Thomas Cruise Syracusis, in Foederatarum Americae Civitatum urbe, ortus est. Qui vero die Veneris Londinii, ubi Adelae, sublimis cantricis auctricisque, musico concentui adfuit, genetliacum suum magno cum gaudio celebravit. In longo vitae spatio inclutus actor, ut omnes sciunt, universam sibi laudem comparavit partes agens in compluribus pelliculis cinematographicis. Ex quibus eae praesertim memorandae sunt, quae “Peritissimus aeronavis insecutoriae rector” (Anglice Top Gun), “Homo pluvialis” (Anglice Rain man), “Percontatio cum vampyro” (Anglice Interview with the Vampire), “Missio impossibilis” (Anglice Mission: Impossible) nimirum inscribuntur.
4 Luglio 2022