Die Lunae Franciscus Totti, qui mundanum certamen pedifollicum anno MMVI vicit et indomitam Romanorum turmam duo fere lustra egregie duxit, atque Hilaria Blasi, televisificarum rectrix emissionum, inter se discessisse notum omnibus fecerunt. Cum tres liberos haberent, duo coniuges, qui sacrum nuptiale septemdecim abhinc annis confecere, matrimonium vero dirimere. Hilaria Blasi per litteras ad agenturam ANSA missas de separatione nuntium prima attulit, omni asseveratione affirmans coniugium, viginti transactis annis postquam ea ipsa quondamque pedilusor una vixerant, esse abruptum. Quod paulo post Franciscus Totti quoque per scriptum confirmavit.