O tempora, o moresAlbinus Ruberti, praeses Consilii Urbis syndici, munus deposuit

Primus Roberti Gualtieri adiutor, postquam visifica taenia, ex qua eum ipsum quibusdam duobus hominibus mortem minitatum esse clare apparet, per ephemeridem "Folium" vulgata est, de officii abdicatione palam heri fecit

Ex Davidis Zenati breviloquentis pagina

Mala exempla, ut ait in epistulis suis Seneca, recidunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis qui patiuntur iniurias quas posse fieri faciendo docuerunt. Quod vero Albino Ruberti accidit, qui indignum ob facinus in omnium offensione incurrit. Nudius tertius vir ille, Roberti Gualtieri, Romanae Civitatis magistri, Consilii praeses, dum una cum amicis in Frusinatensi caupona epulatur, iurgio cum Vladimiro De Angelis, Francisci fratre ex Democratarum factione, quondam popularis Coetus Europaei legati, repente contendit eique ipsi tum per contumelias insultavit tum mortem minitatus est. Huiusmodi scelus ex videotaenia nimirum apparet, quae per ephemeridem, cui “Folium” (Italice Il Foglio) index, est heri pervulgata. Quamobrem Albinus Roberti, quamquam criminis innoxium sese professus est, munus denique suum deposuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter