Tristis calamitas Valtellinenses heri vesperi oppressit. Ob machinalem defectum helicopterum e caelo in herbidum campum apud oppidulum Alpesagiam enim decidit. Diruptio talis fuit ut gubernator vitam amitteret unum et sexagesimum agens annum. Qui cum eo autem volabat, is, septemdecim annos natus, in Bergomense valetudinarium omni festinatione deductus est.
11 Agosto 2022