In Aemilia, quae inter omnes Italiae regiones, sicut cupressus inter viburna, nimirum eminet, Entius Biagi, a probis semper dilectus defletusque, die IX mensis Augusti anno MCMXX natus est. Inclutus diurnarius hodie Lizzani, in natali oppido, altero et centesimo recurrente die anniversario ab ipsius eius ortu, sollemniter autem commemorabitur. Celebrationes, quae et a municipali curia et a sodalicio “Articulus XXI” (Italice Articolo 21) praeparatae sunt, hora undecima ante meridiem enim incipient. Quibus Beatrix Biagi, Entii filia, Matthaeus Lepore, urbis Bononiae syndicus, Carolus Verdelli, hebdomadalium moderator actorum, quae “Hodiernus dies” (Italice Oggi) inscribuntur, Matthaeus Maria cardinalis Zuppi, archiepiscopus metropolita Bononiensis, inter alios aderunt. Silentio denique praetereundum non est eminentissimum patrem purpuratum a Laurentio Mazzetti, praedicti prolocutore sodalicii quod attinet ad Aemiliam – Flaminiam, Chartam Assisiensem, magni ponderis libellum contra verborum contumelias odiumque publicum, accepturum esse.
9 Agosto 2022