Georgia Meloni, quae prima mulier, si die XXV proximis mensis Septembris mediarum dextrarumque partium consociatio in parlamentaribus comitiis sententiarum numero vincet, Italicorum administrorum Consilio praeerit, magis magisque apud exteras etiam gentes accusatur quod fascalis sit lictoriique regiminis desiderio ardeat. De quibus sceleribus, illa duce, factio politica, quae “Fratres Itali”, vulgo Fratelli d’Italia, nuncupatur, quoque arguitur. Attamen Georgia Meloni, cum a Nicolao Farrell, praeclaro diurnario operisque biographici auctore, quod “Mussolini: Vita nova” (Anglice Mussolini: A New Life) inscribitur, interrogata esset, omnes incusationes refutavit. Quae enim in percontatione habita nuperrimeque ab hebdomadalibus vulgata actis Anglicis, cui “Spectator”, vulgo The Spectator, nomen, primum negavit flammam tricolorem, factionis insigne, lictorii nominis aetatis symbolum fuisse, deinde ipsam eam dexterae democraticae signum, quo Fratres Itali se efferunt, nimirum praedicavit. Denique diurnario quaerenti: «Si fascalis sim – inquit –, me fascalem esse dicam. Sed, quoniam egomet fascalis non sum, ideo numquam sum de fascismo locuta. Nos, Fratres Itali, fascismi, ethnicae rabiei, Hebraeorum simultatis desiderio vero non aestuamus, at contra cunctas dictaturas, quae sunt, quae fuerunt, quae futurae sunt, vere spernimus».