Aegytum infanda calamitate heri mane afflicta est. Etenim Gizae, dum in ecclesia Sancti Mercurii Caesariensis, qui nomine Abu Seifein nomine vulgari appellatur et colitur, copticae orthodoxae confessionis Christifidelium quinque ferme milia celebrationi eucharisticae intersunt, immane incendium ob electricum instrumenti aera temperantis damnum improviso exarsit omnesque per aedes sacras pervasit. Quamobrem viri, mulieres, pueri, puellae paventes vociferantesque ad templi limina raptim atque turbate concurrerunt, ut fugam salutem peterent. Ex quibus tamen XLI, vel igni cremati vel difficultate spirandi strangulati, vitam amisere, XIV gravia vulnera vero accepere.
15 Agosto 2022