O tempora, o moresIoseph DeFrancesco mortuus est

Perinsignis organarius iazzicus LI annos natus periit

Ex Marci Sutton breviloquentis pagina

Ioseph, vulgo Joey, DeFrancesco de vita nudiustertius discessit alterum et quinquagesimum tantum agens annum. Cuius de morte Gloria, amantissima ipsius uxor, omnes nuntiolo in Instagrammate scripto certiores fecit. Ille vivus adhuc, cum iazenses modos egregie faceret, bucina saxophonoque singulari peritia caneret atque electricum eius typi organum, cui nomen Hammond B-3, mira suavitate gratiaque praesertim pulsaret, immortalem quandam famam sibi emeruit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter