Novum horama, cui “Fabulosae” (vulgo Le Favolose) nomen est, in cinematographeorum Italicorum aulis a Nonis Septembribus usque ad diem VII ante Idus Septembres primum proicietur. Id vero Kalendis Septembribus celebria spectacula “Noctes Venetiarum” (vulgo Notti Veneziane) committet, quibus “Dies auctorum” (vulgo Giornate degli autori), quo nomine autonoma taeniolarum exhibitio conspicuaque Cinematographici Venetiarum Certaminis LXXIX pars appellatur, nimirum componitur. Visifica hac pellicula, quae rerum veritates ostendit fictam septem mulierum transgenerum historiam narrando, a Roberta Torre disposita est. Cuius omnes actrices, videlicet Purpura Marcasciano, Nicolais De Leo, Sophia Mehiel, Alexia Montemezzani, quae alieno nomine “Praeter Dubia”, Sanscrite Veet Sandeh, utitur, Mitia Ciulini, Maximina Lizzeri, Antonia Iaia, Mina Serrano, masculinum in femininum genus reapse mutavere ita ut verae mulieres sint.
16 Agosto 2022