Patavii, in urbe sua natali, Laurentia Carlassare, unum et nonaginta annos nata, de vita nudiustertius migravit. Ea vero prima fuit mulier, quae in Italia universitariam iuris constitutionalis cathedram regeret. Cuius memoriam grato animo Darius Franceschini, a Cultura provehenda administer, ac Lucas Zaia, Regionis Venetiae gubernator, quoque prosecuti sunt.
23 Agosto 2022