Madonna, cui verum nomen Madonna Aloisia Veronica Ciccone est, sexaginta quattuor annos die XVI vertentis mensis Augusti complebit. Quamobrem celeberrima saltatrix, actrix, cantrix eademque sive cantus sive carminis auctrix Boreoamericana constituit ut Neti, in nobilissima Siciliae urbe, diem natalem suum ageret. De quo vero nihil aliud hactenus scimus. Madonna autem videtur in magnificis aedibus, quae Castelluccio dicuntur, deversatura esse alioque in loco sumptuosas epulas illustribus convivis paratura.
12 Agosto 2022