In urbe Angelopoli Olivia Newton-John supremos anhelitus inter suorum amplexus die Lunae posuit septuagesimum quartum agens annum. Quae, postquam in pellicula cinematographica, cui “Unguentum” (Anglice Grease) nomen, Alexandrae, vulgo Sandy, personam induit primasque partes cum Ioanne Travolta egit, immortalem gloriam acquisivit, ea mammali carcinomate cum multiplicibus metastasibus in ossibus sex per lustra sane laboravit. Omnes autem, cum audivere actricem, cantricem, saltatricem illam periisse, obmutuere maerore confecti. Ioannes Travolta de Oliviae decessu potissimum doluit. Eam in Instagrammate commemorans, commoto animo enim scripsit: «Vitas nostras, Olivia dilecta, meliores fecisti. Te valde amavi. Te denuo contemplabo tecumque denuo coniungar. Tui, atque simul te primum vidi, semper fui tuique semper ero».