O tempora, o moresCaveamus a transphobia, si societatem efficere meliorem revera volumus

Purpura Mascasciano, activistria transgenera et civitatis Bononiensis consiliaria, vim a quinque iuvenibus ei allatam quoque modo acta foret per Prosopobiblion divulgavit

Ex Purpurae Marcasciano ratione prosopobiblica

Recentibus temporibus, dum comitiales de popularibus legatis senatoribusque creandis contentiones exardescunt ac muneris candidati invicem inter se aspere compellantur, repugnantia adversus homosexuales, bisexuales, transexuales potius increbrescere quam minui nimirum videtur. Quod novissimum factum, horribile dictu et auditu, autem comprobat. Praeterito die Mercurii Purpura Marcasciano, praeclara activistria transgener adscitaque in Consilium urbi Bononiae administrandae, in Adriatico litore apricabatur, cum repente quinque iuvenes eam circumsteterunt ac magnis contumeliis adfecerunt. Praeterea unus de scelestis illam miseram tanto odio exterritam cultro semel atque iterum minatus est. Huiusmodi facinus, quod iniuste subiit, Purpura, Aemiliae Clancy, inclutae mulieris civilis, auctoritate impulsa, per Prosopobiblion heri vulgavit. Quod ei accidit, id vero monet magis magisque personas, quae LGBT+ dicuntur, crudeliter tractari transgeneresque duplices violentias, iniurias, discriminationes potissimum pati. Caveamus proinde a nefanda transphobia, si societatem efficere meliorem revera volumus.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter