O tempora, o moresBonaeropoli insidiae contra Christinam Kirchner paratae exitum non habuerunt

Impetitor, sextum et tricesimum agens annum, a biocolytis statim comprehensus est

Ex Evi Morales Ayma breviloquentis pagina

Heri vesperi Christina Kirschner, Rei Publicae Argentinae praeses vicaria, ex insidiis superstes feliciter evasit. Homo quidam, a Brasilia oriundus igneaque ballista armatus, igneis glandibus eam petere enim temptavit. Qui autem huiusmodi agendi consilium ob pyroballistulae defectum ad finem optatum non adduxit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club