Duos abhinc annos Premislaus Czarnek, popularis orator ex Polonica factione, cui “Ius et Iustitia” (vulgo Prawo i Sprawiedliwość) nomen, paulo antequam Institutioni puerili altioribusque disciplinarum Studiis provehendis administri officium susciperet, in homosexuales, bisexuales, transgenerasque personas maledicta bis congessit. Quas vero telehorasis ope male sanas primum appellavit, deinde radiophonicas per undas denuo vituperavit de ideologia, quae LGBT dicitur, mendaciter loquendo ipsamque cum hitleriana ratione ac doctrina aequiparando. Quamobrem Iacobus Urbanik, in Universitate studiorum Varsoviensi iuris Romani professor perillustrisque civilium iurium fautor, in illum virum, non modo repugnatione adversus sodomitas sed etiam nimio nationis suae amplificandae ac rerum conservandarum studio famosum, litem intendit. Cum autem competens iudex partibus suasisset ut inter se transigerent atque controversiam sine forensi strepitu componerent, communi demum sententia statutum est ut contumeliosa verba homophobiaque plena publice recantarentur. Quod Premislaus minister Czarnek, veniam quoque petens a Iacobo Urbanik, per litteras die XXI praeterito mense Iulio datas, sed nudiustertius tantum vulgatas, nimirum fecit.