O tempora, o moresElisabetha II, Britanniarum regina, ad superos evolavit

Quae septuaginta annos regnavit, ea in Castello Balmoralensi inter suorum amplexus placide exspiravit

Ex Regiae Britannorum Domus pagina breviloquenti

Heri postmeridiano tempore Elisabetha II, augustissima Regni Coniuncti Britanniae Maioris et Hiberniae Septentrionalis regina, spiritum pie emisit atque in pace obdormivit septimum et nonagesimum agens annum. Omnes vero, feminae et mares, iuvenes et senes, cum Serenessimam Maiestatem Suam, quae LXX annos firmiter ac suaviter regnavit, inter suorum amplexus periisse audiverunt, primum dolore obmutuerunt, deinde vim lacrimarum profuderunt. Statim in Elisabethae II locum filius natu maior regno successit, qui nomen sumpsit Carolum III.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter