Superioribus diebus omnes certiores facti sunt Christianum Rocca et Annam Prandoni magnum conventum festivum, qui “De Nova Coquina Italica” (Italice La Nuova Cucina Italiana) inscribitur, animo concepisse et instruxisse. Sollemnis coetus Mediolani in theatro, quod Franci Parenti memoriae dicatur, die V mensis Octobris sane habebitur. Nec denique silentio praetereundum est, quod mane vinorum cultores coquinariaeque artis periti inter se disserent, vesperi vero apparatum convivium, ex quo pecunia redacta profugis Ucrainis dono donabitur, omnibus convivis opipare praebebitur.
8 Settembre 2022