O tempora, o moresGabriel Montemagno periit

Insignis diurnarius scaenicusque artifex diem obiit supremum quintum et octogesimum agens annum

Ex Alexandrae Pinello breviloquentis pagina

In urbe Panormo Gabriel Montemagno, octoginta quattuor annos natus, pro cancro, quo aliquot iam menses laborabat, nudiustertius periit. Qui in celeberrima ephemeride, cui “Hora” (Italice L’Ora) nomen, quinque et viginti per annos scripsit, is magnam laudem sibi comparavit partes quoque agens in scaena.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter