O tempora, o moresIoannes Lucas Godard mortem obiit

Praeclarus moderator cinematographicus, unum et nonaginta annos natus, inter suorum amplexus de vita placide excessit

Ex Christiani Masset breviloquentis pagina

Heri Ioannes Lucas Godard in domo sua, quae in lacus Lemanni ripa apud Rotulum (vulgo Rolle) est, nonagesimum alterum agens annum obdormivit. Optimi nominis Gallohelveticus taeniarum auctor ac dispositor, cum arcessita morte auferri vellet, inter suos, qui in consilio ad exitum perducendo ei per suicidium adiutum adfuere, vero exspiravit. Qui unus ex conditoribus fuit cinematographici motus, cui nomen “Nova Unda” (vulgo Nouvelle Vague), is amplius centum quinquaginta pelliculas deduxit immortalemque gloriam sibi paravit. Inter quas praesertim illae silentio praetereundae non sunt, quae “Usque ad extremum spiritum” (vulgo À boute de soufle), “Contemptio” (vulgo Le Mépris), “Ave, Maria” (vulgo Je vous salue, Marie) nimirum inscribuntur. Christianus Masset, Galliarum legatus in Italia, cum de tanti viri obitu allatum est, per nuntiolum in Pipiatorio scriptum iure meritoque memoravit Ioannem Lucam Godard, inter Francogallicos moderatores cinematographicos Italissimum, cum Roberto Rossellini ac Petro Paulo Pasolini operam navavisse.