O tempora, o moresTaberna libraria, quae “Turres” appellatur, iterum aperta est

Nova officina, quam in Romanorum emporio, eodem quo ipsum nomine cognominatur, Alexandra Laterza, clara librorum venditrix, condendam curavit, die Saturni inaugurata est

Quattuor anni sunt cum in frequentissimo popularique urbis Romae vico, qui “Turris Pulchrae Monachae” (vulgo Tor Bella Monaca) nuncupatur, taberna libraria ex Alexandrae Laterza voluntate et Elisae Costanzo, diurnariae beatae memoriae,  nimirum exstat. Cui nomen “Turres” (vulgo Le Torri) est. Sed mense Maio magni officinae conclavis dominus, homo pecuniae avidus, Alexandrae, de qua supra diximus, sane denuntiavit ut locum relinqueret. Mulier autem illa animo non defecit omnesque imploravit ut ei ipsi opitularentur. O res mirabilis dictu: die Saturni novam tabernam, quam in parte superiore emporii, eodem quo ipsum nomine cognominatur,  incluta libraria complurium liberalitate condendam curavit, demum inaugurata est.

X