O tempora, o moresQuid est ridiculius ineptiusque quam verbis de pellicula picturata disceptare?

Fratres Itali, extremae partes dexterae, seriei televisificae nomine Anglico Peppa Pig episodio, in quo duae matres sunt, dementer reclamaverunt

Ex pagina breviloquentium artificum pelliculae picturatae, quae "Peppa Pig" nuncupatur

Toto orbe terrarum pellicula picturata infantulisque idonea, quae Iosepha Sus, vulgo Peppa Pig, nuncupatur, celeberrima est et notissima. In Britanniis quadragesimum primum seriei septimae episodium, cui Familiae, Anglice Families, nomen, die Iovis telehorasis ope transmissum est. In quo duarum matrum inter se coniunctarum earumque filii imagines iocosae pictae animataeque nimirum conspiciuntur. Inde fascalium sodalium Italicorum irae! Hesterno die extremarum viri mulieresque partium dexterarum, quae Fratres Itali, vulgo Fratelli d’Italia, appellantur, controversiam enim fecere clamitantes: «Volunt imbuere perniciosa generis (Anglice Gender) ideologia puellulas puerulosque nostros. Ne umquam huiusmodi episodium per Radiotelevisionis Italicae, siglis RAI, tramites emittatur». Sed quid est ridiculius ineptiusque quam de somniis loqui ac verbis de pellicula picturata disceptare?

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter