Heri mane mors nuntiata Rosae Russo Iervolino permultos homines commovit ac non paucos magno dolore affecit. Quam initio internautae quidam domesticis communicationis socialis instrumentis utentes, deinde aliqua magni nominis diurna interretialia, e.g. Respublica (La Repubblica), Nuntius (Il Messaggero), Nuntius Vespertinus (Corriere della Sera) sane adtulerunt. Sed paulo post Francisca et Michael, Rosae Russo Iervolino filii, super eius exitu rumorem refellerunt dicentes: «Mater nostra inter homines est, bene valet omnesque salutat». Ipsa mulier civilis, quae administra, senatrix, popularis legata legibus ferendis pluries fuit semelque Neapolitanae Civitatis magistra, magna ironia ait: «Bona valetudine utor, tergum solum mihi paululum dolet. Hoc mane cum multis telephonice collocuta sum. Malum cuivis uni accidisse putavi: at nihil acciderat». Quamobrem non quoque laetantes cuncta felicia ac salutaria bonis ominibus Rosae Russo Iervolino cupimus et ominamur. Ad multos annos!