O tempora, o moresAngela Lansbury mortem obiit

Perinsignis actrix debitum naturae reddidit septimum et nonagesimum agens annum

Ex Silvacrifoliensis Academiae pagina breviloquenti

Die Martis Angela Lansbury, in Anglia nata, in civitatem Boreoamericanam vero adscripta, Angelopoli in aedibus suis animam placide efflavit, annum agens nonagesimum septimum. Notum est actricem illam, praesertim cum in celeberrima serie televisifica, cui nomen “Homicidium, ea scripsit” (Anglice Murder, She Wrote), Iessicae Fletcher personam indueret, immortalem famam sibi comparavisse ac laudem universam.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter