O tempora, o moresDe primis expeditionis Romanae saecularibus

Liliana Segre, senatrix perpetua, hunc diem, centesimo recurrente anno ex quo protervi fascales ad Urbem iter fecere, infaustum appellavit

Ex actorum periodicorum, quae "Molae" inscribuntur, ratione pipiatoria

Die XXVIII mensis Octobris anno MCMXXII nigra subucula induti Romam diversis ex locis insolenter confluxerunt illicque manserunt, dum Benitus Mussolini in Urbem pervenit atque a Victorio Emmanuele rege III rei publicae gerendae mandatum accepit. Cuius saecularia prima hodie incidunt prodeuntque iniquarum legum phyleticarum memoriam ac scelerum execrabilium, quibus Dux ac fascales se contaminavere. Quamobrem Liliana Segre, senatrix perpetua, hunc diem infaustum rectissime appellavit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club