O tempora, o moresDe gemmatorum expositione monilium ab Alfredo Samuel fabricatorum

Lutetiae Parisiorum pretiosissima ornamenta in celeberrima officina confecta, quam aurifex gemmariusque ille anno MCMXXXVI instituit, ad spectandum primum proponuntur

In hac imagine, quae ex duobus “Fred” officinae gemmariae photographematibus est composita, Alfredus Samuel conditor (sinistra) ac publica expositionis tabella (dextera) conspiciuntur

In Palatio Tokiensi, quo urbs Galliae caput distinguitur, officinae gemmariae, quae ab Alfredo Samuel, conditore suo, nomen Fred vulgarem ducit nostraque aetate in multinationalis societatis LVMH possessione est, exquisita monumenta in privato tabulario asservata fere trecenta atque quadringenta quinquaginta amplius ornamenta sumptuosa a die IV ante Kalendas Octobres usque ad diem IX ante Kalendas Novembres spectanda primum proponuntur. Quorum exhibitio facta est ut incluto aurifici gemmarioque, qui magnificum ergasterium anno MCMXXXVI instituit, honorem tribueret. Notum est Alfredum Samuel, qui anno MMVI mortem obiit, armillas, torques, inaures, moniliaque pretiosissimis gemmis variegata, Maria Pickford, Barbara Hutton, Marlena Dietrich, Gratia Kelly rogantibus, nimirum fabricavisse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter