O tempora, o moresDe Franci Gatti exsequiis

In urbe Genua clari musici funus die Iovis celebratum est

Ex gregis musici "Divites ac Pauperes" pagina breviloquenti

Aliquot sunt dies cum multitudo Italorum hoc dolent, quod Francus Gatti, gravis vocis cantor, citharista unusque ex quattuor conditoribus coetus canentium, qui “Divites ac Pauperes” (Italice Ricchi e Poveri) appellantur, mortem in Genuensi nosocomio obivit primum et octogesimum agens annum. Cui dilecta uxor familiaresque omnes acerbissimo dolore fracti sollemne funus in ecclesia Sancti Syri faciendum nudius tertius curaverunt. Ad musici exsequias multi viri multaeque mulieres lugentes nimirum convenerunt. Sed praesertim Angela Brambati, Marina Occhiena, Angelus Sotgiu angore tam adflicti sunt, quam qui maxime tantum interitum aegrissime tulerunt. Qui una cum Franco praedictum canorum agmen anno MCMLXIX instituerunt, iusta sodali optimo lacrimas largosque fletus cum singultu effundentes enim persolverunt.

X