O tempora, o moresPanormitani sollemnes honores Iuniae Russo ac Francisco Ingrassia tribuerunt

Cum rei municipalis curatores sublime cantricis nomen musicorum suggestui indidere, urbanae incolae regionis, in qua inclutus comoedus centum abhinc annos ortus est, magnam picturam parietalem illi ipsi vero dicavere

Hesterno die Panormi, in platea perinsigni obiecta theatro, quod a Ioseph Garibaldi nomen ducit, Robertus Lagalla, magister civium, et Albertus Samonà, assessor culturalibus Regionis Siciliae bonis tutandis provehendisque praepositus, duodeviginti post annis quam Iunia Russo, in eadem civitate nata, cancro correpta perierat, cantrici illi, divina quadam voce praeditae, splendidum musicorum suggestum ex marmore, nonnullis adstantibus civibus, sollemniter dicavere. Quod tertium iam annum diurnorum scriptores actorum, quae “Panormus Hodie”, vulgo PalermoToday, inscribuntur, petitione interretiali, cui permulti subscripserunt, enixe rogabant. Tempore autem postmeridiano in vico urbano, qui Caput, vulgo Il Capo, dicitur, Octavius Zacco, in municipalibus negotiis consiliarius, Francisci, vulgo Ciccio, Ingrassia imaginem in pariete domus, ubi inclutus comoedus die V mensis Octobris anno MCMXXII ortus est, affabre depictam una cum loci incolis inauguravit.

X