Hesterno die Liliana Segre, senatrix perpetua, cum legislatura XIX nimirum coepisset, in aula Palatii vulgo Madama primae sessioni praefuit. Omnes in Curiae subselliis considentes, postquam mulier illa civilis disertam orationem omnibusque utilem habuit, ad novum praesidem creandum vocati sunt. De quibus cum CXVI, quibusdam etiam ex adversis factionibus faventibus, Ignatio La Russa suffragati essent, hic vero dexterarum sodalis partium, quae “Fratres Itali” (vulgo Fratelli d’Italia) appellantur, licet sociorum causae Silvius Berlusconi et asseclae defuerint, ad magni ponderis munus electus est.
14 Ottobre 2022