Ex die XV huiusce mensis Octobris litterarum actorum, quae K – Linkiesta inscribuntur, novum volumen, cum emi in interreti iam nunc possit, in tabernis librariis viginti pretio euronummorum venum ibit. Quod autem, numero 5 notatum atque ex trecentis octo paginis compositum, duodeviginti de orbe terrarum fabellas continere Christianus Rocca ac Nadia Terranova, operis curatores, statuerunt. Eiusmodi narratiunculas Maurus Covacich, Ioseph Culicchia, Albertus Garlini, Georgius Ghiotti, Helena Janeczek, Gaia Manzini, Laura Marzi, Beatrix Masini, Franciscus Musolino, Matthaeus Nucci, Marcus Peano, Alexandra Petrignani, Laura Pezzino, Veronica Raimo, Ioannes Santoni, Helena Stancanelli, Helena Varvello, Vido Vitiello vero conscripserunt. Hic commentarii litteris excolendis percontationem, quam Melania Mazzucco cum Annalisa De Simone fecit, etiam complectuntur ac primum Franci Buffoni, Mariae Gratiae Calandrone, Thomae Di Dio, Mariangelae Gualtieri, Gildae Policastro, Laurae Pugno, Fabii Pusterla magni nominis vatum carmina, quae Marius De Santis selegit et collegit.
1 Ottobre 2022