O tempora, o moresActrix, Parva Pluma nomine nota, mortem obiit

Incluta mulier, cum sextum et septuagesimum annum ageret, diutino morbo conflictata occubuit

Ex Silvacrifoliensis Academiae pagina breviloquenti

Novato, in Californiae urbe, Parva Pluma, quo sub nomine commenticio, artificum more, sibi adiecto Maria Aloisia Cruz toto terrarum orbe celeberrima ac notissima, pulmonali ex carcinomate nudiustertius decessit septuagesimum sextum agens annum. Quae vero, ab Americae indigenis prognata, die XXIII mense Martio anno MCMLXXIII, cum vice Marloni Brando fungeretur, Praemium Ansgarianum, actori illi tributum, reiecit, dispositores cinematographicos Silvacrifolienses incusans ob modum quo Indorum Americanorum personae in scaena tractabantur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter