O tempora, o moresEcce carminum liber alter, quem a Viola Lo Moro exspectabamus!

Novissima poematum collectanea, quae “Loca dilecta” (Italice "Luoghi amati") inscribuntur, Romanis Iulii Perrone typis in lucem nuper prodiere

Viola Lo Moro

Duobus abhinc annis, dum pestilentia coronaria omnibus locis saeviebat, Viola Lo Moro concinnos in Urbe primum composuit versus, quos in unum redactos volumen, cum iis ipsis nomen “Cor laetum”, vulgo Cuore allegro, inditum esset, Iulius Perrone, perdoctus editor librarius, prelo excudendos curavit. Praeteritis autem diebus novus carminum liber scriptus a poetria illa, quae etiam tamquam feminismi fautrix, consociationis sodalis mulierum bibliopolion auditoriumque Romanum, cui Tuba nomen, frequentantium, Conventus InQuiete operibus scriptricum promovendis vulgandisque coinstitutrix magni existimatur, iisdem Iulii Perrone typis in lucem prodiit. Qui “Loca dilecta” (Italice Luoghi amati) nimirum inscribitur ultimaque in parte Helenae Biagini, magni nominis feministriae, diserta illustratur commentatione