O tempora, o moresDe Praemio Andreae Berardicurti memoriae honorique instituto

Quod hodie vesperi quartum tribuetur

Quattuor sunt anni ex quo Andreas Berardicurti, clarissimus civilium iurium fautor histrioque muliebri veste tectus, qui nomen commenticium, artificum more, La Karl du Pigné sibi adiecerat, omnium maerore vivere desiit. Cuius ad memoriam consecrandam moderatores a Mario Mieli Sodalicii homosexuali culturae provehendae praepositi, quo in agmine ille ipse militaverat, praemium anno MMXIX instituere. Hoc insigni Romae in theatro, quod Quarticciolo dicitur, iudices candidatos, qui, in sex classes distributi, victoriam ex ceteris tulerunt, hodie vesperi, hora nona post meridiem, nimirum honestabunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter