O tempora, o moresDuo supremi Italiae ac Poloniae rectores inter se collocuti sunt

Reipublicae nostrae praeses alterum sui similem, qui Varsovia Romam advenit, in Quirinales aedes recepit

Ex Reipublicae Italicae praesidis breviloquentis pagina

Heri mane Andreas Duda, Polonicae Civitatis moderator, cum Urbem invectus esset, in Sergii Mattarella congressum venit cumque eo colloquia seruit. Qui ambo rei publicae clavum tenent, de magnis negotiis et amplis inter se egerunt, idem volentes atque idem nolentes. Etenim ad pergendum auxilii opus pro Ucrainis, ad impetrandam magis mutuam omnium Europaeorum coniunctionem, ad fovendam efficaciorem voluntatum conspirationem et quasi concentum, una et mente et voce consenserunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter