David Gasparotto, Musaei curator quod a Iohanne Paulo Getty nomen trahit, nudius tertius annuntiavit criticos magnam picturam Beryti asservatam, quae nunc Angelopoli, cum duobus abhinc annis immanis displosio in Libanensis Civitatis urbe capite exorta graviter deformavisset, in pristinum statum restituenda est, Artemisiae Gentileschi attribuisse. In hoc textile Herculis et Omphales imagines pigmentis oleatis pictae vero conspiciuntur.
27 Ottobre 2022