Augustae Taurinorum novum spatium commune, Octavio Mario Mai dicatum, perfectum est. Atque haec quidem ambulatio directo arborum ordine instructa adornataque ex metallo stela, quae conservandae cinematographici moderatoris, auctoris, actoris illius homosexualisque activistae memoriae causa erecta est, crastino die, postmeridiana hora quinta cum dimidio, publice ac sollemniter inaugurabitur. Cui celebrationi Stephanus Lo Russo, magister civium, Stephanus Geuna, Universitatis studiorum Taurinensis rector, ac Lucas Deri, urbanae praefectus regionis VII, sane praesidebunt. In qua etiam Ioannes Minerba, amantissimus Octavii Marii Mai coniunx cum quo ludum certamenque cinematographicum “A Sodoma ad Ruscisilvam”, Italice Da Sodoma a Hollywood – cui vero Lovers Film Fest hodie nomen –, anno MCMLXXXVI instituit, et Vladimirus Luxuria, magni nominis activistria transgenera praedictorumque praeses festivalium, quoque intererunt.
5 Ottobre 2022