Heri duodevicesimum expletum est lustrum, ex quo Neapoli, in urbe nobilissima, Robertus De Simone, lumen patriae ac decus, primam lucem vidit. Quapropter Carolus Fuortes, Theatri Sancti Caroli praefectus, perinsigni modulatori, musicologo fabularumque scaenicarum scriptori, qui una cum Eugenio Bennato, Carolo D’Angiò et Ioanne Mauriello musicorum sodalitatem populari cantui tradendo provehendoque, Italica voce Nuova Compagnia di Canto Popolare, anno MCMLXVII condidit et mirabile drama melicum, quod “Catta Cinerella”, vulgato nomine La gatta Cenerentola, inscribitur, anno MCMLXXVI composuit, omnia bona faustaque optavit atque omnes de sollemnibus, quae tanti artis musicae magistri honori laudique autumnali tempore peragentur, certiores fecit.