O tempora, o moresAdhuc duodetriginta post annos Capacii caedem animus meminisse horret

Lugubriter hodie consonant Ioannis Falcone verba: «In Sicilia mafia occidit Civitatis administros quos ipsa Civitas non protexit»

Anniversarius dies hodie recurrit, quo Capacii Ioannes Falcone una cum Francisca Morvillo uxore et Antonio Montinaro, Rocho Dicillo Vitoque Schifani, tribus biocolytis illum comitantibus, a mafia est necatus. Dum celebrationes in tanti magistratus memoriam ubicumque aguntur, Ioannis Falcone mentionem habendi non est modus melior quam ut eiusdem vestigia impleamus et bonam haereditatis frugem sane feramus.

O quam apte hodierno die consonant illius verba: «Victima generatim moritur vel quia sola est vel quia in mechanismum pergrande implicatur. Saepenumero moritur quia necessaria foedera non adhibet, quia praesidio omnino caret. In Sicilia mafia occidit Civitatis administros quos ipsa Civitas non protexit»! Ac duodetriginta post annos adhuc animus meminisse horret gelidusque fere coit formidine sanguis.