Contemptis Palatii Chigi confirmationibus spectantibus ad consensionem adeptam inter Iosephum Conte ac ministros a Rebus regionalibus autonomiisque, a Rebus domesticis et a Labore, quaestio de civium adiutoribus est semper maxime disputata. Contentiones dissensionesque, quae inter non solum repraesentantes Consilii Ministrorum, veluti v. g. Lucianam Lamorgese, sed etiam partium fere omnium parlamentarios heri exortae sunt, non adhuc sedatae.
Motus V Stellarum contra excubiarum civicarum conscribendarum propositum susceptum a ministro Francisco Boccia, admonitu Antonii De Caro, syndici Barensis, sane constitit. Delectus civium adiutorum, quibus consulendi munus observantiae praescriptionum de Phasi v. d. Secunda, iudicio Matthaei Renzi, Italiae Vivae ductoris, «est insania ad visibilitatem obtinendam».
Risum autem omnino movent declarationes a dexterarum factionum delegatis prolatae. Anna Maria Bernini, senatrix partis a Silvio Berlusconi conditae, quae est niholominus mulier animo liberali, de «custodibus rubris» mentionem fecit. Perridiculum sermonem tenuit Matthaeus Salvini, qui, quamvis una cum Liga, factione sua, circumeuntes vicos omni tempore adiuverit et promoverit, acri iudicio «Sinistram Italicam» percensuit. Quid postremo dicam de Georgia Meloni, muliere, matre, christiana, amica Victoris Orbán – cui superiore mense est delata summa imperii – ac fascalis Almirante miratrice, quae de despoticae deviationis periculo est prorsus locuta? Melius equidem ridere quam flere.